doctorissa
doctorissa, -ae, f. – Doktorin: – 1) Katharina v. Bora: FORSTERVS-Ioh mai. Luther ep 2237 (1535) Fides filia mea quotidie querit, quando simus reuersuri Wittembergam ad Magdalenam doctorissae. LVTHER colloq 4370 (1539) Ultima Februarii dicebat de gradibus affinitatis et consanguinitatis, qui in contrahendo matrimonio obstarent: Ut filius meus non posset ducere Annam Straus, quia fuit in quarto gradu consanguinitatis, nam illius avia fuit soror Doctorissae. == colloq 5381 (1542) Cum Doctorissa diceret: "Wie kunnen doch die leut so boes sein vnd sich mitt solcher sunde beflecken?" Doctor respondit: "Ja, liebe Kethe, die leut beten nicht". IONAS ep 481 (1540) cum dominus dederit nobis consolationem e morte et luctu doctorissae. – 2) andere: CVRIO-CS Amerbach ep 4509 (1560) Huc addo, quod vna eademque opera etiam Asterie doctoratus gradum assumet; neque enim dubito te ingenio et docendi methodo ita pollere, vt etiam vnica nocte doctorissam illam facere possis. Quam dulce, quam iucundum erit audire 'Frauw Doctorin' etc. GRETSER Luth p.297 (1610) Quanquam, ut Luthero aliquid largiar, haud diffiteor, Lutheranas sagas, quarum antea facta est mentio, et id genus alias, non in Scripturae, sed in malitiae, et nequitiae Doctorissas promotas fuisse.
lex.: MEISNER phil I p.268 (1611) Ita cùm uxor dicitur Regina vel Doctorissa, nulla est improprietas Logica. Non enim titulis istis notatur gradus, aut officium virile, sed per Reginam nil nisi Regis, per Doctorissam, Doctoris uxor intelligitur.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, doctorissa, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 18.12.17

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.