quakerus, quackerus, quaquerus, shaquerus
qua(c)kerus (quaque-, shaque-), -i, m. – Quaker: CALOV syst IV p.18 Anabaptistae, qui teste Chemnitio, negarunt Angelos spirituales substantias creatas, quibus hodie Quackeri nonnulli in Angliā addendi. == syst IV 300 Quaqueri, sive Shaqueri in Angliā quasi tremuli, qui à tremore vel concussione corporis nomen habent. HOORNBEEK theol pract I p.73 agimus autem cum Enthusiastis, qui sic dicti olim hodieque, aliàs etiam Trementes, sive Quakeri: nam et ipsi Scripturis ideo in sermonibus, et scriptis utuntur. PEXENFELDER appar p.934 Calvinistae sortiuntur varia nomina; nam in Anglia quidam vocantur Puritani; - hac etiam tempestate Independentes, Presbyteriani, Antimoniani, Quackeri seu Tremuli - in Gallia Hugonotae. STEGER-Th ep theol p.210 (1671) Haud parum quoque periculi subest, ne ... in Schisma Quakerorum seu Weigelianorum abeant. SAND bibl p.155 Ultima tuba seu admonitio ad omnes sectas: videlicet, Catholicos, Graecos, Lutheranos, Reformatos, Remonstrantes, Enthusiastas dictos Quakeros, Mennonitas, seu Fratres Polonos: quod debeant doctrinam et vitam suam emendare, si velint salvari.
Lexicographica: GEORGES 0; b

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, quakerus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 28.09.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.