streperus
streperus, -a, -um – lärmend, zischend, geräuschvoll: CORDVS op poet p.254 Martia sectetur discissus tympana miles, | Et streperos lituos, terribilesque tubas. MALLARIVS Erasmus ep 2424 (1531) Sed non prius calamum sistam, donec epistolae coronidem hoc disticho, quod perpetuae Erasmi memoriae olim dicat Mallarius, imposuero. Latine sic: "A streperis tutus rabulis seruetur Erasmus, | Vt longos ducat laeta senecta dies". ERASMVS ep 2466 (1531) (Antwort des Erasmus) Iam an 'streperus' pro 'obstreperus' inueniatur addubito. SCALIGER-JC carm II p. 172 Nec deesse videbis, quibus arridet ineptis, | Oris streperi murmure, ferreaque lingua, | Bardi tumidas fundere dictionis offas. CHYTRAEVS-N poem p.304 Ast ubi concussit streperum Bellona flagellum. FRISCHLIN eleg sig.Xx6r Cur tu continuis animum, mentemque fatiges | Curis, et streperi garrulitate fori? PAREVS-Dav musae p.109 Est nobis streperus tenebricosa | Hucusque in cavea labore multo | Saginatus et educatus anser. SCALIGER-JJ poem 8 p.96 Pro quibus insano reboant molimine lites, | Et clamor streperi natus ad arma fori. SCHOONHOVIVS poem p.230 invidorum | Nil streperi poterunt susurri. SCHICKARD ep 245 (1628) Maximè vero recreor ipsius Illustrissimi et Clementissimi nostri principis favore, quod ipsius Celsitudo melius de meis studiis sentit quam isti streperi Dorophagi. RAMSAY-A poem I sig.A4v Haec quoque, cum multo poppysmate frater anhelus Cessat equos lassos streperis urgere flagellis. PETAVIVS theol dogm IV,2 p.699 quod frustra labefactare contendit Salmasius, non ratiocinatione aliqua, ..., sed obscuris, et intortis, ac streperis verborum ambagibus, quibus sensus omninò subest nullus. PEXENFELDER appar p.258 Regale nominant, quod, fistulis, non item regulis praeditum, sonitum reddit streperum magis ac stridulum et subraucum, quam liquide tibialem. MORHOF poem p.222 Non satis est rudibus partiri corpora membris, | Ignava streperos condere mole sonos
Lexicographica: GEORGES 0; DVCANGE

Mit Beitrag von W. Ludwig.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, streperus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 04.02.12

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.