scientificus
scientificus, -a, -um – Wissen von der Welt betreffend: RIENZO ep 32 p.126 (1350) quoniam Spiritum Sanctum descendere in virum aliquem ob invidiam dedignamur, etiam post visum effectum, scientificis disputationibus nostris, quibus inflati appellari volumus doctiores, potius illum diceremus constellatorem vel mathematicum, quam prophetam. DOMENICO DA PECCIOLI comm Seneca ep p.172 Hic nota quod, ut apparet, fuit aliquando libri volumen compositum ex multis libris, quem eudomenon appellabant, id est librum peritum et scientificum. BRVNI isag p.234 (1421/24) rationalis animi una pars consultativa est, altera scientifica. MORLINI nov 32 p.68 (1520) Medicus quidam, magnae stipis, sed modicae scientiae, mediculum scientificum parvae stipis in cura cujusdam patricii de primis illius civitatis collegam habebat. LVTHER op 6 p.148 (1520) tantum sibi arrogat scientificissima ista Theologistria ex sentina Philosophiae suae progenita. KEPLER Schickard ep 6 (1618) trisectio scientifica infinita non datur, nec quinisectio. == harm p.58 (1619) sic etiam se habeat Analytica ista ad determinationes Geometricas illud imprimis excellens et nobile est in hac Cossā semimechanicā, degener vero et abiectum in Geometriā scientificā. == harm p.59 Verum illorum authorum inventa nullam stabiliunt possibilitatem Omnivariae sectionis Geometricae scientificae. CAMPANELLA disp c astrol marg p.244 (1636) Nec athei possunt e caelo dare quidpiam scientificum responsum nec praedeterminatores. COMENIVS method p.208 (1644) quorum graduum scientiae philosophi tres posuerunt, 1. historicum, ... , 2. epistemonicum - scientificum -, cùm intelligitur, cur aliquid ita sit, 3. heureticum ... . TVRRETTINVS inst II p.620 (1679) Inevidentia quae tribuitur fidei non excludit omnem notitiam, sed tantùm eam, quae nititur medio scientifico, id est, sensu aut evidente ratione à naturā rei petitā. TIT Philosophia prima, sive ontologia, methodo scientifica pertractata, qua omnis cognitionis humanae principia continentur. Editio nova priori emendatior (Christian Wolff, Francofurti et Lipsiae 1736).
Lexicographica: FORCELLINI (BOETH.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, scientificus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 20.03.04 11.10.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.