diaphanus
diaphanus, -a, -um – durchsichtig: PETRARCA vita solit praef 1 argutum ... mendacium vero cedit coramque pressius intuente diaphanum est, opertum omne retegitur, abeunt umbre, nativusque rebus color manet, et latere diutius magnus est labor. BOCCACCIO gen 1,31 cum cornu huius nature sit, ut extenuatum pervium sit intuitu et tanquam dyaphanum corpus in se recondita videre permittat. BENVENVTO comm Dante purg 25,61-66 intellectus agens illuminat possibilem, sicut lumen diaphanum, et est forma possibilis. SALVTATI ep 3,2 si enim, quod promptum esse videtur, facies nostra vitri raritate recepta densioris corporis et minime diaphani, plumbi videlicet, obiectione reflectitur. PLATINA hon vol 10,56 Quos piscea uulgo lacterinos, ego lacteolinos appellauerim, a lacteo et albido colore quo etiam translucentem spinam integro et uiuo licet cernere, adeo diaphani sunt. FICINO Plotin enn 4,5,1 aer aliudve diaphanum vel perspicuum corpus (gr. ἀέρος ἢ ἄλλου τινὸς τοῦ λεγομένου διαφανοῦς σώματος). == fam 28 p.60 Quid igitur obstat divus Christophorus, quin te cernam, presertim cum diaphanus sit atque perspicuus, et in ipso Christophoro inspiciam Laurentium, quandoquidem per Laurentium ipsum Christophorum video et amplector? PICO-G adv astrol 8,2 quae sphaera nona vel nulla vel invisibili luce praedita nec sideralibus radiis nec luminum ulla varietate distinguitur, sed aut tota diaphana est ... aut tenui luce raraqua diffunditur. SAVONAROLA-H ver proph p.16 Natura visus non recipit, ut in tenebris sed in lumine videat, quo medium fiat actu diaphanum, obiectique species per ipsum ad oculum deferatur, eundemque informet, atque ita informatus videat. LEONARDI lapid 1,6 p.17 (v. diaphanitas). PATRIZI-F panaugia fol.5r (v. diaphanitas). BACON princ III p.113 cum lux solis, si terra diaphana esset, globum terrae transverberare possit. BESOLD thes p.937 aer, qui est corpus transparens et diaphanum, ac maxime receptivum lucis.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM diaphanum; HELANDER

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, diaphanus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 13.08.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.