diuidium
diuidium, -i, n. – 1) Hälfte: PEROTTI ccopiae 10,35 Item diuidium quod pro dimidio accipitur, quod et ipsum dictum est quasi diuidium, siue ut aliqui putant a dimensione, siue a medio. Terentius: "Diuidium face" (Zitat nicht identifiziert). VORSTIVS-C tract p.223 Nam et dies unus opponitur duobus, et integer dividio. – 2) Streit, Spaltung: BOVELLES sap 49 p.294 divina quoque lis, dissidentia et discordia omnis et proprie et mutue litis, dividii, dissidentie et discordie est causa. == sap 49 p.296 ut dividii totius et divisionis authorem, ut defectionis et prolapsionis initium. ACIDALIVS carm p.274 Sed venit modo cunctarum distractio rerum, | Venit discidium, maestaque vastities: | Venerunt mala cuncta mihi bonaque omnia tecum | Fugere his miseris perdita dividiis. GROTIVS-H ep 1628 (1631) nisi omnibus ... litibus ac iurgiis quaeque ex iis nascuntur dividiis, secessionibus, schismatis ac persecutionibus obex ponatur per accuratam non necessariorum a necessariis dogmatibus discretionem. REINESIVS ep Nest p.36 (1644) qui hominis nauci ... gnome, quam laudas, in angustiis istis, in isto animi tui aestu et dividio te solaris. EPISCOPIVS op p.367 constantes, et caritatem in mediis dividiis animorum fideliter retinentes.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, diuidium, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 30.09.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.