superaedificator
superaedificator, -oris, m. – der auf etwas aufbaut: LEFEVRE in ep Paul fol. lxxxviir Superaedificatores (Super aedificatores ed.) admonet ut magna cautela et sapientia in tam nobili, et tam in concussibili fundamento superaedificent. STAPLETON op III p.756 Taxat igitur in tota hac disputatione Paulus Corinthiorum magistros, et superaedificatores fundamento ab ipso posito, non ab aliqua commentitia aut impura doctrina, vero fundamento superextructa, sed à pessimis moribus. ARMINIVS op p.295 unde et illi, quos administros statuit Evangelii Deus, causae instrumentariae et cooperarii Dei appellantur, quorum alii sunt fundatores alii superaedificatores. HEIDANVS corp theol II p.365 Et illi superaedificatores sunt similiter Architecti, quos monet, ne aliud fundamentum ponant, praeter id quod positum est.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, superaedificator, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 10.09.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.