stereometria, -ae, f.
Volumenmessung: FICINO ep 4,16 Arithmetica igitur, quae de numeris agit, praecedat, sequatur quae de planis figuris tractat Geometria, succedat huic quae de solidis considerat Stereometria, quartum teneat locum Astronomia. TIT vd16 M 5667 stereometria, ars oeconomica, Docens certas dimensiones corporum solidorum, ... Autore D. Burchardo Mithobio Mathematico ac Phisico. (Frankfurt/Main 1544). PATRIZI-F pancosmia fol.68v Post quas ea quae circa terram versantur, rationemque dimensionum eius habent Geographia, Agrimensoria quae superficiem, Stereometria quae profunditatem considerat, et postrema est Barymetria, quae pondera considerat. CONTZEN pol p.264 alia scientia agit de corpore solido, diciturque Stereometria, quasi mensura solidorum. COMENIVS op did III p.532 Talem mensionem distantiarum vocant Geodaesiam; atqve si fit in plano - ut Agri - Longimetriam: si sursum - ut Montis - Altimetriam: si deorsum - ut Putei - Profundimetriam: dum v. Doliorum capacitatem metiuntur, Stereometriam.
Lexicographica: GEORGES 0;
MLWa
|