spinacia, spinachia, spinachium, spanacia, spanachia, spinax
spinac(h)ia (spanac(h)i-), -ae, f., spinachium, -i, n., spinax, -cis, f. – Spinat: PLATINA hon vol 7,21 Atriplicem esse putarim ego, quod rustici spinachium uocant. BARBARO-H min. ep 130 (II p.47) (1489) num fuerint ... Plinii temporibus in usu pruna quae medici vocant augusta ..., num atriplex hispanicum - ita enim vocare libet olus quod spinacia vulgo dicitur. == coroll 348 Quibus porro atriplex idem videtur esse cum eo genere quod spinacia uulgo dicimus et Graeci recentiores spanachia, falluntur apertissime - si quem porro vocabulum id parum delectat, atriplex Hispaniense nominetur. BACON hist vit p.189 Radices cichoreae, spinachiae, betae, a medullis purgatas, atque ad teneritudinem coctas in aqua ... laudo. LONITZER nat I fol.103r Spanacia vel Spanachia Graecis, ... Latinis Spinacea vel Spinaceum olus, ab acuminatis fortasse seminum aculeis. == nat II fol.79v Spanachia. σπαναχία, spinacea, sentlolachanum, quasi malvacea beta, Hispanach. Gall. Espinants. Ital. Spinaci. Ger. Spinat. PEXENFELDER appar p.45 Olera nobis praebent in comesturam folia, radices, fructus oleraceos; nomen generis retinet olusculum, coctivum et concisum, rumex sativus, vulgo spinacia seu spinacium olus. PRASCH facet 269 Scholasticus spinacem comedens probavit quaesivitque ex quibus herbis praesens constaret spinax.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, spinacia, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 17.12.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.